BALIAE seu BALLIVAE

BALIAE seu BALLIVAE
BALIAE seu BALLIVAE
dicuntur in Monasteriis, officinarum in iis praefecturae, Monachis demandatae, apud Innocentium III. Pontific. Rom. l. 13. Ep. 55. Sic Matthaeus Paris. p. 110. Monachus, inquit, hallivam suam, si quam habet, amittat. Idem alibi, In qualibet Balliva, quas oboedientias dicimus, constituit. Vide Car. du Fresne in Glossar. Nempe Balia, item Baillia, et Balium apud recentiores, Gallis Bail et Baillie, Italis Balia, administratio rerum et bonorum pupilli; a Baiulus, quae vox inter alia Tutorem notat, in Consuetudtnibus Municip. Galliae passim. Tabularium Privat. apud Car. du Fresne, Etsi ipse infans talis fuerit, qui in ballias debeat intrare, ipsi possessores illius lociteneant et nutrant eum: et, quando infans and perfectam venerit aetatem, et de ballia exire poterit, honorem recipiat, etc. Item, in genere, quaevis bonorum administratio, apud Falconem Benevent. in Chron. Iureiurandô sirmavit, quod Conestabiliam et Rectoraticum, aut aliquam Baliam publieam non acciperet. In Charta A. C. 1159. apud Ioffredum in Nicea p. 175. Omnes administrationes sive balias etc. Quô sensu Balium Regni, occurrit apud Hugonem Falcandum de Siciliae calumit. p. 671. Reginam autem praecepit totius Regni curam et administrationem (quae vulgo Balium appellatur) tandiu gerere, dum puer eius prudentiae esset, quae negotiis provide disponendis sufficere putaretur, etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. in voce Baiulus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”